Liber Proverbiorum*

Caput 23: 6

ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
(* Traductions européennes)

Glose

Ne comedas,id est, ne de Scripturis cum haeretico loquaris, qui invidet humanae saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, aestimat, quae ignorat; ita haereticus, quae non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur?Comede,etc. Securus, inquit, disce, quae dico, et age quae doceo; cum in his, quae docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quae docet.